Heaven and Hell (Harley) n. 602

Previous Number Next Number See English 

602. Ultimo memorandum est de insito, quod est ex influxu caeli apud hominem, de vita ejus post mortem. Fuerunt quidam ex simplici plebe, qui in bono fidei in mundo vixerunt illi in statum similem, in quo fuerunt in mundo, redacti sunt hoc fieri cum unoquovis potest cum Dominus concedit; et tunc ostensum est qualem ideam de statu hominis post mortem habuerunt. Dixerunt quod aliqui intelligentes in mundo interrogaverint illos quid cogitant de anima sua post vitam in mundo; dixerunt quod non sciant quid anima. Interrogaverunt porro quid credunt de statu suo post mortem; dixerunt quod credant se victuros spiritus. Tunc interrogaverunt qualem fidem habent de spiritu dixerunt quod sit homo. Interrogabant unde hoc sciant dicebant quod id sciant quia ita est. Intelligentes illi mirati sunt, quod talis fides esset simplicibus, et quod non sibi. Inde patuit, quod apud unumquemvis hominem, qui in conjunctione est cum caelo, sit insitum de vita sua post mortem. Hoc insitum non aliunde est quam ex influxu e caelo, hoc est, per caelum a Domino, mediis spiritibus, qui e mundo spirituum homini adjuncti sunt; et [memorandum est] quod sit illis, apud quos liberum cogitandi non exstinctum est per principia capta et variis confirmata de anima hominis, quam vel dicunt esse puram cogitationem, vel aliquod principium animatum, cujus sedem in corpore inquirunt; cum tamen anima non est nisi quam vita hominis, at spiritus est ipse homo, ac corpus terrestre quod circumfert in mundo est modo administrum, per quod spiritus, qui est ipse homo, convenienter agit in mundo naturali.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church