Heaven and Hell (Harley) n. 62

Previous Number Next Number See English 

62. Angeli quidem non vident caelum in toto complexu in tali forma, nam totum caelum non cadit in conspectum alicujus angeli, sed vident quandoque dissitas societates, quae ex multis millibus angelorum consistunt, ut unum in tali forma; et ex societate ut ex parte concludunt ad commune quod est caelum nam in perfectissima forma communia se habent sicut partes, et partes sicut communia; discrimen modo est sicut inter simile majus et minus. Inde dicunt, quod totum caelum tale sit in conspectu Domini, quia Divinum ex intimo et supremo omnia videt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church