66. Spiritus qui infra caelum sunt mirantur valde, cum audiunt et vident quod caelum sit tam infra quam supra sunt enim in simili fide et opinione, in quali sunt homines in mundo, quod caelum non alibi sit quam supra; non enim sciunt, quod situs caelorum sit sicut situs membrorum, organorum, et viscerum in homine, quorum quaedam sunt supra et quaedam infra et quod sit sicut situs partium in unoquovis membro, organo, et viscere, quarum quaedam sunt intra, quaedam extra inde confundunt se de caelo.