73. [X.] QUOD INDE UNUSQUISQUE ANGELUS SIT IN PERFECTA FORMA HUMANA. In binis praecedentibus articulis ostensum est, quod caelum in toto complexu referat unum hominem, et quod similiter unaquaevis societas in caelo: ex nexu causarum, quae ibi adductae sunt, sequitur quod unusquisque angelus pariter referat. Sicut caelum est homo in maxima forma, et societas caeli in minore, ita angelus est in minima; nam in perfectissima forma, qualis est forma caeli, similitudo totius est in parte, et partis in toto: causa quod ita sit, est, quia caelum est communio, communicat enim omnia sua cum unoquovis, et unusquisque recipit ex communione illa omnia sua; angelus est receptaculum, et inde caelum in minima forma, ut quoque in suo articulo supra ostensum est. Homo etiam, quantum recipit caelum, tantum quoque est receptaculum, est caelum, et est angelus (videatur supra, n. 57). Hoc describitur ita in Apocalypsi, "Mensus est murum" sanctae Hierosolymae, "centum quadraginta quatuor cubitorum, mensura hominis quae est angeli" (xxi. 17):
"Hierosolyma" ibi est ecclesia Domini, et in eminentiori sensu caelum; {1} "murus" est verum quod ab insultu falsorum et malorum tutatur; {2} "centum quadraginta quatuor" sunt omnia vera et bona in complexu {3} "mensura" est quale ejus {4} "homo" est in quo omnia illa in communi et in parte, ita in quo caelum et quia angelus etiam est homo ex illis, ideo dicitur, "mensura hominis quae est angeli." Hic sensus spiritualis est illorum verborum. Quis absque illo sensu intellecturus esset, quod murus sanctae Hierosolymae esset mensura hominis quae angeli? {5} @1 "Hierosolyma" quod sit ecclesia (n. 402, 3654, 9166).$ @2 "Murus" quod sit verum tutans ab insultu falsorum et malorum (n. 6419).$ @3 Quod "duodecim" sint omnia vera et bona in complexu (n. 577, 2089, 2129, 2130, 3272, 3858, 3913). Similiter "septuaginta duo," et "centum quadraginta quatuor," quoniam 144 exsurgunt ex 12 in se multiplicatis (n. 7973). Quod omnes numeri in Verbo significent res (n. 482, 487, 647, 648, 755, 813. 1963, 1988, 2075, 2252, 3252, 4264, 4495, 5265). Quod numeri multiplicati simile significent cum simplicibus, a quibus per multiplicationem exsurgunt (n. 5291, 5335, 5708, 7973).$ @4 Quod "mensura" in Verbo significet quale rei quoad verum et bonum (n. 3104, 9603).$ @5 De sensu spirituali seu interno Verbi, vide Explicationem de Equo Albo, in Apocalypsi, et Appendicem ad Doctrinam Caelestem.$