Heaven and Hell (Harley) n. 75

Previous Number Next Number See English 

75. Ab omni experientia, quae nunc est plurium annorum, dicere et asseverare possum, quod angeli quoad formam suam sint prorsus homines, quod illis sint facies, sint oculi, aures, pectus, brachia, manus, pedes; quod se mutuo videant, audiant, loquantur inter se; verbo, quod illis prorsus nihil desit, quod est hominis, praeter quod non superinduti sint materiali corpore. Vidi illos in sua luce, quae lucem meridianam mundi multis gradibus excedit, et in illa omnia faciei illorum distinctius et clarius, quam visae sunt facies hominum telluris. Datum etiam est videre angelum intimi caeli: is nitentiori et splendentiore facie erat quam angeli inferiorum caelorum; lustravi eum, et erat ei forma humana in omni perfectione.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church