78. [XI.] QUOD CAELUM IN TOTO ET IN PARTE REFERAT HOMINEM, QUOD SIT EX DIVINO HUMANO DOMINI. Quod caelum in toto et in parte referat hominem, quod sit ex Divino Humano Domini, sequitur ut conclusum ex omnibus illis, quae in praecedentibus articulis dicta et ostensa sunt. In articulis praecedentibus ostensum est, (i.) Quod Dominus sit Deus caeli: (ii.) Quod Divinum Domini faciat caelum: (iii.) Quod caelum consistat ex innumeris societatibus; et quod unaquaevis societas sit caelum in minore forma et unusquisque angelus in minima: (iv.) Quod universum caelum in uno complexu referat unum hominem: (v.) Quod unaquaevis societas in caelis etiam referat unum hominem: (vi.) Quod inde unusquisque angelus sit in perfecta forma humana. Haec omnia concludunt, quod Divinum, quia facit caelum, sit Humanum in forma. Quod hoc sit Divinum Humanum Domini, ex illis quae loco corollarii ex Arcanis Caelestibus assumpta et collata sunt, adhuc clarius videri potest, quia in compendio. Quod Humanum Domini sit Divinum, et non sicut intra ecclesiam creditur, quod Humanum Ipsius non sit Divinum, etiam a Collectis illis videri potest, et quoque ex Doctrina Sanctae Hierosolymae ad finem, ubi agitur de Domino.