81. Quia caelum in toto et in parte refert hominem ex Divino Humano Domini, ideo angeli dicunt quod sint in Domino, et quidam quod sint in corpore Ipsius, per quod intelligunt esse in bono amoris Ipsius sicut etiam Ipse Dominus docet, dicendo, "Manete in Me, et Ego in vobis sicut palmes non potest ferre fructum a se ipso, nisi manserit in vite, ita nec vos nisi in Me manseritis;....nam sine Me nihil potestis facere;.... manete in Meo amore;....si praecepta Mea servaveritis, manebitis in Meo amore (Joh. xv. 4-10).