90. Quia homo est caelum et quoque mundus in minima forma ad imaginem maximi (videatur supra, n. 57), ideo apud illum est mundus spiritualis et mundus naturalis interiora, quae mentis ejus sunt, et se referunt ad intellectum et voluntatem, faciunt ejus mundum spiritualem; exteriora autem quae ejus corporis sunt, et se referunt ad hujus sensus et actiones, faciunt ejus mundum naturalem: quicquid itaque in mundo ejus naturali, hoc est, in ejus corpore et hujus sensibus et actionibus ex mundo ejus spirituali, hoc est, ex ejus mente et hujus intellectu et voluntate, existit, vocatur correspondens.