17. XV. Quod Fines sint in primo gradu, Causae in secundo, et Effectus in tertio. Quis non videt, quod finis non sit causa, sed producat causam, et quod causa non sit effectus, sed quod producat effectum, consequenter quod sint distincte tria quae sequuntur ordine. Finis apud hominem est amor ejus voluntatis, nam quod homo amat, hoc proponit sibi et intendit; causa apud illum est ratio ejus intellectus, nam finis per illam inquirit causas medias, seu efficientes; ac Effectus est operatio corporis ex illis et secundum illa; ita sunt Tria in homine, quae sequuntur ordine similiter ut sequuntur Gradus altitudinis: cum tria illa sistuntur, tunc finis est intus in causa, ac finis per causam in effectu, quare tria illa in effectu coexistunt: inde est, quod dicatur in Verbo, quod unusquisque secundum opera ejus judicandus sit, finis enim seu amor voluntatis ejus, ac causa seu ratio intellectus ejus, effectibus qui sunt opera corporis ejus, simul insunt; ita quale totius hominis. Illi, qui non sciunt haec, et distinguunt objecta rationis ita, non possunt aliter quam terminare ideas cogitationis suae in Epicuri atomis, aut in Leibnitzii monadibus, aut in Wolfii substantiis simplicibus, et sic occludere intellectum suum sicut obice, ut ne quidem ex ratione possit Cogitare de Influxu spirituali, quia non de aliqua progressione, nam dicit Auctor de Substantia sua simplici, quod illa divisa cadat in nihilum; sic etenim Intellectus in suo primo lumine, quod est mere ex sensibus corporis, subsistit, nec promovet gradum ultra; unde est quod non aliter sciatur, quam quod Spirituale sit tenue naturale, tum quod Rationale sit bestiis sicut homini, et quod Anima sit halitus venti, qualis est qui exspiratur ex pectore dum moritur; praeter plura, quae non lucis sunt, sed caliginis. Quoniam secundum illos Gradus progrediuntur omnia in Mundo spirituali, et omnia in Mundo naturali, ut in superiori Articulo dictum est, patet quod illos cognoscere ac dispescere, ac videre in ordine, sit proprie intelligentia; omnis homo etiam per illos cognoscitur qualis est, cum scitur ejus amor, nam, ut dictum est, finis qui est voluntatis, et causae quae sunt intellectus, et effectus qui sunt corporis, sequuntur ex Amore ejus, sicut ex semine arbor, et ex arbore fructus. Sunt triplicis generis Amores, Amor caeli, Amor mundi, et Amor sui; amor caeli est spiritualis, amor mundi est materialis, et amor sui est corporalis; dum amor est spiritualis, trahunt omnia quae ex illo sequuntur, sicut formae a sua essentia, quod sint spiritualia, similiter si principalis amor est mundi seu opum, et sic materialis, trahunt etiam omnia quae ex illo sequuntur, ut principiata a suo principio, quod sint materialia; pariter si principalis amor est amor sui seu eminentiae super omnes alios, et sic corporalis, trahunt omnia quae ex illo sequuntur, quod sint corporalia, causa est, quia homo hujus amoris se solum intuetur, et sic cogitationes mentis suae immergit corpori; quapropter ut mox supra dictum est, qui cognoscit regnantem alicujus amorem, et simul progressiones finium ad causas, et causarum ad effectus, quae tria sequuntur in ordine secundum gradus altitudinis, ille cognoscit totum hominem: ita Angeli caeli cognoscunt unumquemvis cum quo loquuntur; amorem ejus percipiunt ex sono loquelae ejus, ex facie vident imaginem ejus, et ex gestu corporis figuram ejus.