Interaction SB (Hartley) n. 7

Previous Number Next Number See English 

7. V. Quod tam Calor ille, quam Lux illa influant in hominem, Calor in ejus voluntatem, et producat ibi bonum amoris, et Lux in ejus intellectum, et producat ibi verum sapientiae. Notum est quod universaliter omnia se referant ad Bonum et Verum, et quod non detur singulare ens in quo non relativum ad illa duo est; inde est quod in homine sint duo Receptacula vitae, unum quod est receptaculum Boni, quod vocatur Voluntas, alterum quod est receptaculum Veri, quod vocatur Intellectus; et quia Bonum est Amoris, et Verum est Sapientiae, est Voluntas receptaculum amoris, ac Intellectus receptaculum sapientiae. Quod bonum sit amoris, est quia homo quod amat, hoc velit, et cum operatur illud appellet bonum; et quod Verum sit sapientiae, est quia omnis sapientia est ex veris, imo bonum quod sapiens cogitat, est verum, et hoc fit bonum, cum vult et facit illud. Qui non rite distinguit inter bina illa Receptacula vitae, quae sunt Voluntas et Intellectus, et claram notionem sibi format de illis, frustra satagit cognoscere Influxum spiritualem, nam Influxus est in Voluntatem, et Influxus est in Intellectum, in Voluntatem hominis est Influxus boni amoris, et in Intellectum ejus est Influxus veri sapientiae, uterque a Jehovah Deo immediate per Solem in cujus medio est, et mediate per Caelum Angelicum. Bina illa Receptacula, Voluntas et Intellectus, tam distincta sunt, sicut sunt Calor et Lux, nam Voluntas recipit calorem caeli, qui in essentia sua est amor, ac Intellectus recipit lucem caeli, quae in essentia sua est sapientia, ut supra dictum est. Datur Influxus e Mente humana in loquelas, et datur in actiones, Influxus in loquelas fit ex Voluntate per Intellectum, Influxus autem in actiones fit ex Intellectu per Voluntatem: illi qui modo Influxum in intellectum, et non simul in voluntatem norunt, et ex illo ratiocinantur et concludunt, sunt sicut monoculi, qui modo vident objecta unius lateris, et non simul alterius; ac sicut manci, qui modo una manu contortim operantur: ac sicut claudi, qui super uno pede cum baculo subsultim ambulant. Ex his paucis explanatum est, quod Calor spiritualis influat in voluntatem hominis, et producat bonum amoris, et quod Lux spiritualis influat in intellectum ejus, et producat verum sapientiae.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church