17. Quod spiritus hominis post solutionem a corpore sit homo et in simili forma, hoc mihi per cottidianam plurium annorum experientiam in testato est; nam illos millies vidi, audivi, et cum illis locutus sum; etiam de eo, quod homines in mundo non tales esse credant, et quod illi qui credunt, ab eruditis reputentur ut simplices. Spiritus doluerunt corde, quod talis ignorantia adhuc perstet in orbe, et maxime intra ecclesiam: sed hanc fidem dicebant emanavisse imprimis ab eruditis, qui ex sensuali corporeo cogitaverunt de anima; ex quo de illa non aliam ideam ceperunt quam sicut de cogitatione sola, quae cum absque aliquo subjecto in quo et ex quo spectatur, est sicut quoddam volatile puri aetheris, quod moriente corpore non potest non dissipari: sed quia ecclesia ex Verbo animae immortalitatem credit, non potuerunt aliter quam aliquod vitale, quale est cogitationis, ei addicere, sed usque non sensitivum quale homini, priusquam iterum conjuncta esset corpori. Super hac opinione fundatur doctrina de resurrectione, ac fides quod conjunctio futura sit, quando ultimum judicium venit; nam ex data illa hypothesi de anima, non aliud concludi potest, cum illa conjungitur fidei ecclesiae de vita hominis aeterna: inde est, cum aliquis de anima ex doctrina et simul ex hypothesi cogitat, quod prorsus non capiat quod illa sit spiritus, et hic in forma humana; accedit, quod vix aliquis hodie sciat quid spirituale est, et minus quod aliqua forma humana sit illis qui spirituales sunt, quales sunt omnes spiritus et angeli. Inde est, quod fere omnes qui e mundo veniunt, mirentur quam maxime quod vivant, et quod sint homines aeque ac prius, et quod prorsus nihil differat: sed cum cessant se mirari, dein mirantur quod ecclesia nihil sciat de tali statu hominum post mortem, cum tamen omnes quotcunque in mundo vixerunt, in altera vita sunt, ac vivunt homines: et quia etiam mirabantur cur hoc non manifestatum fuit homini per visiones, dictum est illis e caelo, quod hoc potuisset fieri, nam nihil facilius est quum Domino beneplacet, sed quod usque non credituri essent, qui se in falsis contra illa confirmaverunt, etiamsi ipsi visuri; tum quod periculosum sit aliquid e caelo manifestare apud illos qui in mundanis et corporeis sunt, quia sic primum credituri essent, et postea negaturi, ac ita ipsum illud verum profanaturi: nam profanare est credere et postea negare; et qui profanant, illi in omnium infernorum infimum et gravissimum detruduntur. Hoc periculum est quod intelligitur per Domini verba, "Excaecavit oculos eorum, et obduravit corda eorum, ne videant oculis et intelligant corde, et sese convertant, et sanem illos" (Joh. xii. 40):
et quod qui in mundanis et corporeis amoribus sunt, usque non credituri sint, per haec, Dixit Abraham diviti in inferno, "Habent Mosen et Prophetas, audiant illos: ille vero dixit, Non, pater Abraham, sed si quis ex mortuis veniat ad eos, convertentur; Abraham autem dixit ei, Si Mosen et Prophetas non audiunt, nec etiam si quis ex mortuis resurrexerit, credent" (Luc. xvi. 29-31).