27. ((iv.)) Quia omnes, qui nascentur posthac, etiam venturi sint in mundum spiritualem, quod is mundus tantus sit et talis, ut ei mundus naturalis, in quo sunt homines in terris, non aequiparari possit, constat ab immensa multitudine hominum qui a prima creatione transiverunt in mundum spiritualem, et ibi simul sunt; tum ex incrementis continuis posthac ex humano genere, quod illis accessurum est, et hoc absque fine, secundum illa quae supra in suo articulo (n. 6-13) ostensa sunt, quod nempe procreationes generis humani in terris nusquam cessaturae sint. Quam immensa multitudo hominum jamdum ibi sit, aliquoties videre datum est, quum aperti mihi sunt oculi; erat tanta ut numerari vix posset; fuerunt aliquot myriades, et hoc solum in uno loco ad unam plagam: quid non in reliquis? Sunt enim ibi omnes collecti in societates, et societates sunt multo numero, et unaquaevis societas in suo loco format tres caelos, et sub illis tria inferna; quare sunt qui in editis ibi, sunt qui in mediis, sunt qui infra illos, et sunt qui in infimis seu infernis sub illis; et superiores inter se habitant sicut habitant homines in civitatibus, in quibus simul sunt ad centena millia: inde patet quod mundus naturalis, in quo sunt homines in terris, illi mundo quoad copiam generis humani aequiparari nequeat; quapropter cum homo e mundo naturali transit in spiritualem, est sicut e villa in magnam civitatem. Quod mundus naturalis nec aequiparari queat mundo spirituali quoad quale, constare etiam potest ex eo, quod non modo omnia existant ibi quae in mundo naturali, sed insuper innumerabilia plura, quae nusquam visa sunt in hoc mundo, nec possunt ad visum sisti; nam ibi spiritualia effigiantur ad omnem suum typum, in apparentia quasi naturali, et singula cum infinita varietate; nam spirituale excellentia excedit naturale in tantum, ut pauca sint quae ad sensum naturalem possint produci; nam sensus naturalis non capit unum ex millibus quae capit mens spiritualis; et omnia quae sunt mentis spiritualis sistuntur etiam in formis coram visu eorum: inde est, quod mundus spiritualis non describi possit qualis est quoad sua magnifica, et quoad sua stupenda. Haec quoque increscunt secundum multiplicationem generis humani in caelis, nam omnia sistuntur ibi in formis correspondentibus cujusvis statui quoad amorem et fidem, et inde intelligentiam et sapientiam; ita cum varietate continue increscente secundum crescentem multitudinem. Inde est, quod ab illis qui in caelum elevati sunt, dictum sit, quod ibi viderint et ibi audiverint quae nusquam aliquis oculus vidit, nec aliqua auris audivit. Ex his constare potest, quod mundus spiritualis talis sit, ut ei mundus naturalis aequiparari nequeat. Porro, qualis est, videatur in opere De Caelo et Inferno, ubi actum est, De duobus Regnis Caeli (n. 20-28); De Societatibus Caeli (n. 41-50); De Repraesentativis et Apparentiis in Caelo (n. 170-176); et De Sapientia Angelorum Caeli (n. 265-275): sed ibi perpauca sunt, quae descripta.