48. Ordinationes omnium gentium et populorum, super quos judicium, in mundo spirituali, visae sunt ut sequitur. In medio collecti apparuerunt illi qui Reformati vocantur, et ibi quoque distincti secundum patrias eorum; Germani ibi versus septentrionem; Sueci ibi versus occidentem; Dani in occidente; Hollandi versus orientem et meridiem; Angli in medio. Circum totum hoc medium, ubi omnes Reformati erant, collecti apparuerunt illi qui a Pontificia religione erant, maxima pars in plaga occidentali, aliqua in meridionali. Ultra illos erant Mahumedani, etiam distincti secundum patrias eorum; omnes tunc apparuerunt in occidente juxta meridiem. Ultra illos congregatae erant Gentes ingenti numero, quae sic constituebant ipsum ambitum. Extra has apparuit sicut mare, quod terminus. Quod nationes ita ordinatae secundum plagas fuerint, erat secundum cujusvis communem facultatem recipiendi Divina vera; quapropter in mundo spirituali quisque cognoscitur a plaga et loco ibi ubi habitat, et quoque in societate cum pluribus ex commoratione respective ad plagas, de qua re videatur in opere De Caelo et Inferno (n. 148, 149). Similiter fit cum vadunt a loco ad locum; tunc omnis progressio fit ad plagas secundum status successivos cogitationum ex affectionibus quae sunt vitae propriae illorum: secundum illas deducti sunt ad loca sua illi, de quibus sequitur. Verbo, in mundo spirituali viae, quas quisque ambulat, sunt determinationes actuales cogitationum mentis; inde est, quod "viae," "ambulationes," et similia, in sensu spirituali in Verbo significent determinationes et progressiones vitae spiritualis.