53. (IX.) DE BABYLONIA, ET EJUS DESTRUCTIONE. Quod omnia, quae in Apocalypsi praedicta sunt, hodie impleta sint, videatur supra (n. 40-44); tum quod ultimum judicium jamdum peractum sit, in articulo praecedente, ubi etiam. ostensum est, quomodo judicium factum est super Mahumedanos et Gentiles: hic nunc sequitur, quomodo factum est super Pontificios, qui sunt qui intelliguntur per "Babyloniam," de qua in Apocalypsi multis agitur, et de ejus destructione in specie in capite xviii., quae ita describitur:
Angelus "exclamavit vehementer voce magna,... Cecidit, cecidit Babylon..., et facta est domicilium daemoniorum, et custodia omnis spiritus impuri, et custodia omnis avis immundae (et) exosae" (vers. 2). Sed antequam narratur, quomodo illa destructio facta est, praemittentur, (i.) Quid intelligitur per "Babyloniam," et qualis illa. (ii.) Quales sunt in altera vita illi qui ex Babylonia sunt. (iii.) Ubinam habitationes eorum hactenus fuerunt. (iv.) Cur usque ad diem ultimi judicii ibi tolerati sunt. (v.) Quomodo destructi et habitationes eorum desertum factae sunt. (vi.) Quod conservati sint, qui ex illis in affectione veri ex bono fuerunt. (vii.) De statu eorum posthac, qui inde e terris veniunt.