63. ((vi.)) Quod conservati sint qui ex illis {1}in affectione veri ex bono fuerunt.- Illi ex Pontificia gente qui pie vixerunt, et fuerunt in bono, tametsi non in veris, et usque ex affectione desideraverunt scire vera, exempti sunt, et delati sunt in tractum quendam anterius in plaga occidentali juxta septentrionalem, et ibi datae illis sunt habitationes, ac institutae societates; et dein ad illos missi sunt sacerdotes ex Reformatis, qui instruerent illos ex Verbo, et sicut instruuntur acceptantur in caelum. @1 in affectione pro "qui in affectione"$