Arcana Coelestia (Potts) n. 10005

Previous Number Next Number See English 

10005. `Pallio ephodi': quod significet medium illius regni, constat ex significatione `pallii' quod sit Divinum Spirituale mediate procedens ex Divino Caelesti, ita medium regni spiritualis, de qua n. 9825; quod dicatur `pallium ephodi,' est quia pallium pertinebat ad ephodum, `distinguebatur etiam' a tunica per cingulum; erant enim duo cingula, unum commune pro ephodo et simul pallio, alterum pro tunica solum, quod significabat quod illa regni spiritualis, quae repraesentabantur per tunicam, distincta essent ab illis quae repraesentabantur per pallium et simul per ephodum; cingulum {1} seu balteus significat vinculum commune, per quod in nexu tenentur interiora, n. 9828, et quoque per quod separatur unum ab altero, n. (x)9944. [2] Cum his ita se habet: sunt tria quae ordine consequuntur seu succedunt; illa tria in caelis vocantur caeleste, spirituale, et naturale inde; caeleste est bonum amoris in Dominum, spirituale est bonum charitatis erga proximum, (c)ac naturale inde est bonum fidei; caeleste, quod est bonum amoris in Dominum, constituit intimum seu tertium caelum, spirituale, quod est bonum charitatis erga proximum, constituit medium seu secundum caelum, et naturale inde, quod est bonum fidei, constituit ultimum seu primum caelum; quoniam vestes Aharonis repraesentabant regnum spirituale Domini, n. 9814, ex dictis patet quid tunica repraesentavit, et quid pallium, ac (o)quid ephodum, quod nempe tunica repraesentaverit medium uniens regni spiritualis cum regno caelesti, quapropter etiam illa per cingulum distincta fuit a pallio et ephodo, quae repraesentabant regnum spirituale internum et externum; de tunica, videatur n. 9826, 9942, de pallio, n. 9825, et de ephodo, n. (x)9824. [3] Idea hujus rei etiam haberi potest ex illis quae de tentorio conventus, per quod repraesentatum est caelum in quo Dominus, prius ostensa sunt; per intimum ejus, ubi arca testimonii, repraesentatum est intimum seu tertium caelum, per habitaculum, quod erat extra velum, repraesentatum est medium seu secundum caelum, et per atrium tertium seu ultimum caelum; ita quoque caeleste, spirituale, et naturale inde; medium autem uniens caeli intimi et {2} medii repraesentabatur per velum inter sanctum et sanctum sanctorum, simile quod {3} per tunicam super Aharone; de intimo tentorii, ubi arca, videatur n. 9485, de habitaculo, quod extra velum, n. 9594, 9632, de atrio, n. 9741, et de velo, quod sit medium uniens caeli intimi et medii, n. 9670, 9671. {4} [4] Adhuc melior idea (o)de illis capi potest ex correspondentia hominis cum caelis, quod omnium quae apud hominem, correspondentia sit cum omnibus in caelis, videantur quae ad finem plurium capitum prius ostensa sunt; caput apud hominem correspondet intimo seu tertio caelo, ubi est caeleste bonum, pectus usque ad lumbos correspondet medio seu secundo caelo, ubi est spirituale bonum, ac pedes correspondent ultimo seu primo caelo, ubi est naturale bonum; collum autem ex correspondentia est medium uniens intimi caeli et medii, n. 9913, 9914; similiter ac velum in tentorio {5}; nam omnia repraesentativa in natura se referunt ad formam humanam, et secundum relationem ad illam significant, n. 9496. Ex his nunc constare potest cur tunica per cingulum distincta fuit a pallio (c)et ephodo, et quoque cur pallium dicitur `pallium ephodi.' @1 i enim$ @2 ac coeli$ @3 i repraesentatum est$ @4 i et quod similiter tunica quae Aharonis, n. 9916 [? 9826 intended]$ @5 caput d hominem correspondet coelesti quod est intimi seu tertii coeli, pectus usque ad lumbos correspondet spirituali quod est medii seu secundi pectus usque naturali quod est ultimi seu primi coeli, collum autem ex correspondentia est medium uniens intimi coeli cum medio; n. 9913, 9914, similiter coeli, ac pedes ac velum in Tentorio, et similiter ac tunica quae Aharonis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church