1003. Quod 'carnem in anima ejus, sanguinem ejus, non comedere' sit non profana sanctis commiscere, inde nunc constat profana sanctis nusquam commiscentur per id quod quis sanguinem cum carne comedat; ut quoque clare docet Dominus apud Matthaeum, Non quod intrat in os, immundum reddit hominem, sed quod egreditur ex ore, hoc immundum reddit hominem;... quae enim egrediuntur ex ore, ex corde egrediuntur, xv 11, 17-20; sed in Ecclesia Judaica fuit vetitum quia, ut dictum, per esum sanguinis cum carne tunc repraesentata fuit profanatio in caelo; omnia quae fiebant in Ecclesia ista, vertebantur in caelo in repraesentativa correspondentia, et quidem sanguis in sanctum caeleste; et caro, extra sacrificia, quia significabat cupiditates, ut ostensum, in profanum; ipseque esus utriusque in commixtionem sancti et profani; ideo tunc tam severe interdictum fuit: sed post Adventum Domini cum externa ritus aboliti sunt et sic repraesentativa cessarunt, tunc non talia in caelo amplius vertebantur in repraesentativa correspondentia; nam cum homo internus fit, et de internis instructus, tunc ei externa nihili sunt, novit tunc quid sanctam, nempe quod charitas et fides inde; ex his tunc externa ejus spectantur, nempe quantum charitatis et fidei in Dominum in externis est; quare post Adventum Domini non consideratur homo in caelo ab externis sed ab internis; qui ab externis, est inde quod ei simplicitas, et in simplicitate innocentia et charitas, quae in externis seu in externo ejus cultu, homine nesciente, a Domino insunt.