Arcana Coelestia (Potts) n. 10071

Previous Number Next Number See English 

10071. `Et caudam': quod significet verum ibi omne, constat ex significatione `caudae arietis' quod sit verum; quod `cauda' sit verum, est quia est ultimum, ac in ultimis est verum,' n. (x)9656; cauda etiam est ultimum cerebri et cerebelli, haec enim continuantur in medullam spinae, quae etiam terminatur in caudam, quae sic est ultima appendix eorum; (m)ideo dicitur quod in sacrificiis cauda removeretur juxta spinam dorsi, Lev. iii (x)9.(n) Quod `cauda' significet verum in ultimis, et in opposito sensu falsum, constat ex his locis: apud Esaiam, Exscindet Jehovah ex Israele caput et caudam, senex et honoratus caput est, propheta autem doctor mendacii cauda est, ix 13, 14 [A.V. 14, 15];

`exscindere caput et caudam' (o)in spirituali sensu est bonum et verum, agitur enim de Ecclesia, qua devastata {1} (t)`caput' significat malum, et `cauda' falsum; quod `caput' sit bonum, videatur n. (x)4938, 4939, 5328, 9913, 9914, similiter `senex,' n. (x)6524, 9404; (d)quod propheta (o)sit qui docet verum, ita abstracte verum, n. 2534, 7269; in opposito igitur {2} sensu `caput' est malum, similiter `senex et honoratus' qui facient illud; et `cauda' est falsum, similiter `propheta,' unde `propheta mendacii' dicitur, `mendacium' (o)enim est falsum: apud eundem, Non erit Aegypto opus, quod faciat caput et caudam, xix 15;

`Aegyptus' pro illis qui per ratiocinia ex scientificis intrare volunt in vera et bona fidei, et non ex revelatis, (o)ita non ex fide horum, n. 1164, 1165, 1186, `non opus quod facit caput et caudam' pro quod illis nec bonum nec verum; quod `cauda' sit verum (o)in ultimis, patet ex significatione ejus in sensu opposito, in quo `cauda' est falsum: apud Johannem, Locustae caudas habebant similes scorpiis, et stimuli erant in caudis (c)earum, et potestas illarum ut damno afficerent (x)homines, Apoc. ix 10;

`caudae similes scorpiis, et stimuli in caudis' sunt ratiocinia callida ex falsis per quae persuadent, et sic nocent, quare dicitur quod potestas illarum sit damno afficere homines; (o)quod etiam locusta sit falsum in extremis, videatur n. 7643: apud eundem, Caudae equorum similes erant serpentibus, habentes capita, et per illas damno afficiunt, Apoc. ix 19;

`caudae similes serpentibus' etiam hic pro ratiociniis ex falsis, per quae damnum infertur: apud eundem, (x)Cauda draconis traxit tertiam partem stellarum caeli, et projecit in terram, Apoc. xii (x)4;

`cauda draconis' {3} pro veris falsificatis {4}, imprimis per applicationem ad mala; `stellae' sunt cognitiones veri et boni quae falsificantur {5}, `projicere in terram' est destruere. @1 quibus devastatis$ @2 autem$ @3 i etiam$ @4 i literae$ @5 pervertuntur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church