Arcana Coelestia (Potts) n. 10082

Previous Number Next Number See English 

10082. `Et pones omnia super volis Aharonis, et super volis filiorum ejus': quod significet agnitionem in caelis quod illa sint Domini et a Domino, constat (c)a significatione omnium (d)quae ex ariete, ut adipes, renes, (o)et armus dexter, ac quae in corbe, ut panis, placenta, laganum {1}, quod sint Divina Bona ac Divina Vera quae Domini quia ex Domino {2}, de quibus n. 10,070-10,080; et ex significatione `volarum' quod sint quae ex propria potentia, ita proprium, de qua sequitur; et ex repraesentatione `Aharonis et filiorum ejus' quod sint Dominus quoad Divinum Bonum (c)ac inde procedens Divinum Verum, de qua n. 9806, 9807, 10,017. Quod `volae' sint quae ex propria potentia, (c)ac inde `poni super volis' sit agnitio quod omnia illa sint Domini et ex Domino {3}, est quia volae sunt manuum, ac per manus significatur potentia, ac ponere super illis est addicare, ita agnoscere; nam sequitur quod agitarentur super illis, per quae significatur inde vita (c)a Divino, ac vita (c)a Divino datur per fidem, cujus primum est agnitio. Quia per `manus' significatur potentia, sequitur quod per `volas manuum' significetur plena potentia, quoniam volae plene comprehendunt; inde cum volae praedicantur de Domino, ac de Divino Vero procedente ex Divino Bono Ipsius, ut hic significatur omnipotentia {4}; inde patet quod per `ponere super volis Aharonis et filiorum ejus' significetur agnitio omnipotentiae {5} Domini: ita quod omnia Ipsius sint, quia {6} omnia ab Ipso in caelis; quod `manus' sint potentia, videatur n. 4931-4937, 5327, 5328, 6947, 7188, 7189, 7518: quod `manus' et `dextra' cum de Domino, sit omnipotentia, n. 3387, 4592, 4933, 7518, 7673, 8050, 8153, 8281, 9133, et quod Divino Vera procedenti a Divino Bono Domini sit omnis potentia, n. 6948, 8200: 9327, 9410, 9639, 10,019. @1 praeterea panes, placentae, lagana$ @2 et ex Domino in coelis$ @3 i in coelis$ @4 omnipotentia altered to plena potentia$ @5 omnipotentiae altered to potentiae$ @6 et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church