1013. 'Quia in imaginem Dei fecit hominem': quod significet charitatem quae est imago Dei, est consequens; in mox praecedent: actum est de charitate quae significata est per 'sanguinem,' et quod non exstingueretur, significatum est per quod 'non effunderent sanguinem'; hic nunc sequitur quod 'in imaginem Dei fecit hominem,' ex quibus constat quod charitas sit imago Dei. Quid imago Dei, hodie vix aliquis novit; dicunt imaginem Dei deperditam esse in primo homine, quem vocant Adamum, et dicunt in illo fuisse imaginem Dei, quam aiunt fuisse integritatem quandam quam ignorant; integritas quoque fuit, nam per Adamum seu Hominem intelligitur Antiquissima Ecclesia, quae fuit caelestis homo, et perceptionem habuit qualem nulla Ecclesia post illam; quare etiam fuit similitudo Domini; similitudo Domini significat amorem in Ipsum: [2] postquam haec Ecclesia temporis successu periit, tunc Dominus creavit novam, quae non Ecclesia caelestis fuit sed Ecclesia spiritualis; haec fuit non similitudo sed imago Domini; imago significat amorem spiritualem, hoc est, amorem erga proximum seu charitatem, quod quoque prius ostensum est n. 50, 51; quod haec Ecclesia ex amore spirituali seu ex charitate fuerit 'imago Domini,' constat ex hoc versu; et quod ipse charitas sit imago Domini, ex eo quod dicatur 'quia in imaginem Dei fecit hominem,' nempe quod ipsa charitas fecit. Quod charitas sit imago Dei, clarissime constat ex ipsa essentia amoris seu charitatis; similitudinem alicujus facere et imaginem alicujus, nihil potest nisi amor et charitas; essentia amoris et charitatis est ut ex duobus quasi unum faciat; quando unus amat alterum sicut se, et plus quam se, tunc videt unus alterum in se, et se in altero, quod cuivis potest notum esse si modo attendat ad amorem, aut ad eos qui mutuo se amant; unius voluntas est alterius, interius quasi conjuncti sunt, solum corpore ab invicem distincti. [3] Amor in Dominum facit hominem unum cum Domino, hoc est, 'similitudinem'; charitas quoque seu amor erga proximum, sed 'imaginem'; imago non est similitudo sed est ad similitudinem. Hoc 'unum' ex amore oriundum describit Ipse Dominus apud Johannem, Oro ut omnes unum sint, sicut Tu Pater in Me, et Ego in Te, ut etiam illi in Nobis unum sint.... Ego gloriam, quam dedisti Mihi, dedi illis, ut sint unum, sicut Nos unum sumus, Ego in illis et Tu in Me, xvii 21-23;
hoc unum est unio illa mystica de qua aliqui cogitant, quae unio est per solum amorem: apud eundem, [Quia] Ego vivo et vos vivetis, in illa die cognoscetis, quod Ego in Patre Meo, et vos in Me, et Ego in vobis: qui habet praecepta Mea, et facit illa, ille est qui amat Me.... Si quis amaverit Me, verbum Meum servabit, et Pater Meus amabit illam, et ad illum veniemus, et mansionem apud illum faciemus, xiv 19-21, [23];
ex quibus constat quod amor sit qui conjungit, et quod Dominus apud illum mansionem habeat qui amat Ipsum, tum qui amat proximum, nam hoc Domini amor est. [4] Haec unio quae facit similitudinem et imaginem, non ita in genere humano potest conspici sed in caelo, ubi omnes angeli ex amore mutuo quasi unum sunt; unaquaevis societas quae a pluribus consistit, unum quasi hominem constituit; et omnes societates simul, seu universum caelum, unum hominem, qui quoque Maximus Homo appellatur, videatur n. 457 et 550; universum caelum est similitudo Domini, nam Dominus est Omne in omnibus eorum; unaquaevis societas est quoque similitudo; ita unusquisque angelus; angeli caelestes sunt similitudines, angeli spirituales sunt imagines; ex tot similitudinibus Domini quot sunt angeli, consistit caelum, et hoc solum per amorem mutuum, quod unus alterum plus quam semet amet, videatur n. 548 et (x)549; nam ita se res habet: ut commune seu universum caelum sit similitudo, debent partes seu singuli angeli esse similitudines, seu imagines quae ad similitudines; nisi commune ex similibus sui quasi partibus consistit, non est commune quod unum facit. Ex his, ut ab idea, conspici potest quid similitudinem et imaginem Dei facit, nempe quod amor in Dominum et amor erga proximum; consequenter quod omnis homo regeneratus spiritualis ex amore seu charitate, quae a Domino solo, imago Ipsius sit; et qui in charitate a Domino, in integritate est, de qua integritate, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus.