10147. `Ubi conveniam vobis ad loquendum ad te ibi': quod significet praesentiam et influxum Ipsius, constat ex significatione `convenire ad loquendum' quod sit praesentia (o)et influxus, `convenire' enim {1} est praesentia, et `loqui' cum de Jehovah, hoc est, Domino, {2} est influxus; quod `loqui' sit influxus, videatur n. 2951, 5481, 5797, 7270; quid praesentia Domini, supra n. 10,146 dictum est, quid autem influxus Ipsius, videantur loca citata n. 9223, 9276, 9682. @1 nam convenire$ @2 Before quod sit praesentia$