Arcana Coelestia (Potts) n. 10188

Previous Number Next Number See English 

10188. `Et duos annulos auri facies ei desub limbo': quod significet sphaeram Divini Boni, per quam conjunctio et conservatio, constat ex significatione `duorum' quod sint conjunctio, de qua n. 5194, 8423, ex significatione `annulorum' quod sint sphaera Divina, de qua n. 9498, 9501, ex significatione `auri' quod sit bonum, de qua n. 9874, 9881, et ex significatione `limbi' quod sit terminatio ne adeantur et laedantur a malis, de qua mox supra n. 10,187; ex his patet quod per `duos annulos auri desub limbo' significetur sphaera Divini Boni per quam conjunctio; quod etiam significetur conservatio, est quia per vectes annulis insertos portabatur et per `portare' significatur conservatio, n. 9900. [2] Quid sphaera Divini Boni hic paucis dicetur: sphaera Divini Boni implet universum caelum, et quoque extendit se in infernum, nam se habet illa sicut sphaera caloris solis in mundo, qui in aestate penetrat etiam in loca tenebrosa ubi non apparet sol; sphaera illa Divina ab antiquis assimilata est circulis radiosis in quorum medio Deus, et circumcirca angeli; qui itaque se duci patiuntur a Domino, ita qui recipiunt Divinum ab Ipso, tantum in sphaera Divini Boni sunt quantum recipiunt; qui autem non recipiunt, quidem in eadem sphaera sunt, sed tantum interiora apud illos occlusa sunt, ut non sentiant influxum; {1}nam qui in {2}inferno sunt, in externis {3}sunt et non in internis; exhalant etiam ab externis eorum mala et inde falsa, quae apparent circum illos sicut fumosum ex fornace, inde sphaera Divini Boni externa ibi hebetatur, remanente usque interna, quae non recipitur, quia pro illa clausum est, sed usque Dominus per illam regit inferna. Quod sphaera Divini Boni sit quae procedit a Domino, est quia Sol [3] caeli, qui est Dominus, est ipse amor Divinus, nam hic ita apparet; calor inde procedens est bonum amoris, et lux (d)inde procedens est verum fidei; inde in Verbo per solem {4}intelligitur amor Divinus, per ignem et calorem bonum amoris, et per lucem verum fidei. [4] Praeterea ab unoquovis angelo procedit sphaera ex amore ejus, etiam ex quovis spiritu bono et malo secundum eorum amores; sed sphaerae ex illis procedentes non longe se extendunt; sphaera autem Divina in universum, nam ex intimo procedit, et intimum est omne in omnibus quae {5} inde succedunt; de sphaeris illis videantur quae prius partim etiam ab experientia ostensa sunt, n. 1048, 1053, 1316, 1504-1512, 1695, 2401, 4464, 5179, 6206 fin., (x)6598-6613, (a)7454, 8063, 8630, 8794, 8797, 9490-9492, 9498, 9499, 9534, 9606, 9607. @1 inde est quod$ @2 infernis$ @3 sint$ @4 significatur$ @5 i ordine$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church