Arcana Coelestia (Potts) n. 1032

Previous Number Next Number See English 

1032. 'Et erigo foedus Meum vobiscum': quod significet praesentiam Domini apud quoscumque quibus charitas, seque referat ad 'egredientes ex arca' et ad 'omnem feram terrae,' hoc est, ad homines intra Ecclesiam et ad homines extra Ecclesiam, constat ex illis quae mox prius dicta sunt. Quod etiam Dominus foedus ineat, seu per charitatem se conjungat cum illis qui extra Ecclesiam sunt, et vocantur gentes, ita se res habet; homo Ecclesiae putat quod omnes qui extra Ecclesiam, qui gentes vocantur, non salvari possint ex causa quod nullas cognitiones fidei habeant, et ideo ignorent prorsus Dominum, dicentes quod absque fide et absque cognitione Domini, nulla salus; ita omnes qui sunt extra Ecclesiam, damnant; immo multi tales sunt qui in aliqua doctrina sunt, etiam qui in haeresi, quod omnes qui extra sunt, seu omnes qui non sentiunt sicut ii, putent non salvari; cum tamen prorsus aliter se res habet: Dominus misericordiam habet erga omne genus humanum et omnes qui in universo sunt, salvare vult et ad se trahere; misericordia Domini est infinita, nec se finiri patitur intra paucos illos qui intra Ecclesiam sunt, sed extendit se ad omnes in universo terrarum orbe; quod extra Ecclesiam nati sint et sic in ignorantia fidei, non eorum culpa est, et propterea quod non habent fidem in Dominum quia ignorant Ipsum, nusquam aliquis damnatur: quis usquam dicturus sit qui bene cogitat, quod maxima pars generis humani aeterna morte peritura, quia non nati intra Europam ubi respective pauci sunt? et quis dicturus qui bene cogitat, quod Dominus pateretur tantam multitudinem hominum nasci ut periret morte aeterna? hoc foret contra Divinum et contra misericordiam; et praeterea illi qui extra Ecclesiam sunt, qui gentes vocantur, multo moratiorem vitam vivunt quam qui intra Ecclesiam, et facilius multo amplectuntur verae fidei doctrinam; quod adhuc manifestius constare potest ab animabus in altera vita; [3] ex orbe ita vocato Christiano veniunt omnium pessimi, internecino odio habentes proximum, et internecino Dominum; prae omnibus in universa terrarum orbe adulteri; non autem ita ex ceteris orbis partibus; nam permulti ex his qui idola coluerunt, tali animo sunt ut odia et adulteria horreant, et timeant Christianos quia tales, et quod unumquemvis cruciare velint: immo gentes tales sunt ut cum informantur ab angelis de veris fidei, et quod Dominus regat universum, facile audiant ei facile imbuantur fide, et sic idola sua rejiciant; quare gentes, qui moratam vitam vixerunt, et in charitate mutua inque innocentia, ii in altera vita regenerantur: cum vivant in mundo, apud eos Dominus praesens est in charitate et innocentia, nam nihil charitatis et innocentiae est nisi a Domino: Dominus quoque iis conscientiam recti et boni secundum religiosum eorum donat, et conscientiae illi insinuat innocentiam et charitatem, cumque innocentia et charitas in conscientia tunc facile se patiuntur imbui vero fidei ex bono: Ipse Dominus hoc ita dixit apud Lucam, Dixit ad Jesum aliquis, Domine, num pauci sunt qui salvantur? Ipse dixit ad eos,... Videbitis Abrahamum, Isacum et Jacobum et omnes prophetas in regno Dei, vos vero ejectos foras: contra venient ab ortibus et occasibus, et a septentrione, et a meridie, accumbentes in regno Dei; et ecce sunt extremi qui erunt primi, et sunt primi qui erunt ultimi 28-30;

per 'Abrahamum, Isacum et Jacobum' intelliguntur hic omnes qui in amore sunt, ut prius ostensum est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church