Arcana Coelestia (Potts) n. 1047

Previous Number Next Number See English 

1047. 'Et erit in obnubilando Me nube super terram': quod significet quando propter proprium voluntarium hominis non apparet fides charitatis, constat ex illis quae mox supra dicta sunt de 'terra seu proprio voluntario hominis, quod nempe tale sit ut continue infundat in partem intellectualem hominis obscurum seu falsum quod est 'obnubilatio'; omnis falsitas est inde; quod satis manifeste constare potest ex eo quod amores sui et mundi qui sunt voluntatis hominis, non sint nisi odia, nam quantum quis semet amat tantum odit proximum; qui amores quia ita contrarii sunt amori caelesti: non potest quin continuo inde influant talia quae contraria sunt amori mutuo, quae omnia in parte intellectuali sunt falsitates, inde ejus omne obscurum et tenebrosum; falsum 'obnubilat' verum prorsus sicut obscura nubes lucem solis; et quia falsum et verum non possunt simul esse, sicut non tenebrae et lux; inde manifeste sequitur quod unum discedat veniente altero; et quia hoc per vices fit, ideo hic dicitur, 'in obnubilando nube terram,' hoc est, quando per proprium voluntarium non apparet fides charitatis, seu verum et inde bonum, minus bonum et inde verum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church