10546. `Et tetendit sibi extra castra, elongando a castris': quod significet remotum ab externis in quibus ipsa gens, constat ex significatione `tendere tentorium' quod sit providere, disponere, et ordinare illa quae Ecclesiae et cultus sunt, per `tentorium' enim significatur sanctum Ecclesiae, cultus, et Verbi, de quo mox supra n. 10545, inde per `tendere illud' significatur providere, disponere, et ordinare illa; et ex significatione `castrorum' quod sint ordo caelestis, {1}ex quo et secundum quem est caelum et Ecclesia'; et quia omnia vera et bona caeli et Ecclesiae sunt ordinis illius, inde etiam significatur continens illorum; quod haec per `castra' significentur, est quia per `filios Israelis,' qui formabant castra, significantur omnia vera et bona in complexu; at cum filii Israelis colebant vitulum pro Jehovah, tunc per `castra' eorum significabatur contrarium, ita ordo infernalis, et quoque continens falsi et mali quae faciunt infernum; sive dicas externum cultus et Ecclesiae absque interno, sive infernum, idem est, nam qui in externo cultus sunt absque interno, in amoribus sui et mundi sunt, et amores sui et mundi ex inferno sunt; inde patet cur Moscheh accepit tentorium suum, et tetendit illud extra castra, elongando a castris, nam per `tentorium,' ut supra dictum est, significabatur sanctum cultus, Ecclesiae, et Verbi {2}, et cur per illa verba significatur remotum ab externis in quibus gens Israelitica erat. [2] Quod per `castra' significetur ordo caelestis, et per `castrametationem' dispositio boni et veri secundum ordinem caelestem, videatur n. 4236, 8103 fin., 8130, 8131, 8155, 8193, 8196, et quod inde per `castra' significetur caelum et (x)Ecclesia, quatenus continens, n. 10038, ac in (t)opposito sensu' infernum, n. {3} 10458; {4} quod etiam externum cultus et Ecclesiae separatum ab interno sit infernum, n. (t)10483, 10489, ex causa quia qui in externis separatis ab interno sunt {5}nusquam aliquem influxum Divinum recipiunt, n. 10429, 10472, et inde nihil fidei et amoris in Dominum habere possunt, n. 10396, 10400, 10411, quod spectent modo ad suos amores, ita ad infernum n. 10422, et inde quod semet pro deo colant, n. 10407, 10412, quod gens Israelitica in externis separatis ab interno fuerit, in locis citatis n. 9380, et n. 9373, 9381, 10396, 10401, 10407, 10492, 10498, 10500, 10533. @1 qui facit coelum et Ecclesiam$ @2 i n. 10545$ @3 i 10038,$ @4 i et$ @5 nihil enim fidei et amoris in Dominum habere possunt, n. 10396, 10400, 10411; et quia nusquam aliquem influxum a Divino recipiunt, n. 10429, 10472; quod semet colant prae deo, n. 10407, 10412; et quod spectent modo ad suos amores, ita ad infernum, n. 10422$