Arcana Coelestia (Potts) n. 10555

Previous Number Next Number See English 

10555. `Quemadmodum loquitur vir ad proximum [suum]': (x)quod significet conjunctionem veri et boni, constat ex significatione `loqui' quod sit perceptio mutua, et inde conjunctio, ut mox supra n. 10554, ex significatione `viri' quod sit verum, de qua n. 3134, 3459, 4823, 7716, 9007, et ex significatione `proximi' quod sit bonum cum quo conjungitur verum; in Verbo passim dicitur `vir et proximus' seu `vir et socius {1},' et per id significatur mutuo, ut quoque per `virum et fratrem'; et cum significatur mutuo, tunc {2}intelligitur mutua conjunctio, qualis est inter verum et bonum, verum enim se mutuo conjungit cum bono, ex causa quia verum habet suum esse a bono, (c)et bonum habet suum quale in vero; in caelo non datur {3}aliquod verum quod non conjunctum est bono, ex causa quia verum non est aliquid absque bono, nec bonum {4} absque vero, est enim verum absque bono sicut existere absque esse, et est bonum absque vero sicut esse absque existere; seu verum absque bono est sicut corpus absque vita, et est bonum absque vero sicut vita absque corpore, quapropter nisi conjuncta sunt, non sunt aliquid, ex quo fit aliquid, seu non sunt aliquid de quo praedicari potest aliquid caeli et Ecclesiae; [2] hoc similiter se habet sicut apud hominem intelligere absque velle, et velle absque intelligere; datur quidem unum separatum ab altero, sicut intelligere verum et bonum, et non velle illud; sed tunc intelligere habet suum velle aliunde quam ex bono, habet ex velle sibi, {5}aut propter se, cui inservit intelligere verum et bonum pro medio; {6} qui reflectit bene, scire potest quod intelligere apud hominem vitam suam habeat ex suo velle, et quod absque velle non sit aliquid, tum quod intelligere et velle se spectent mutuo, et conjuncta sint; similiter se habet cum vero et bono, proinde cum fide et amore; nisi verum sit conjunctum bono, (x) seu fides amori, non est verum aut bonum, nec fides aut amor. Haec dicta sunt ut sciatur quid intelligitur per mutuam conjunctionem, quae in sensu spirituali significatur per `virum et socium' seu per `virum et proximum,' {7}et quoque per `virum et fratrem.' @1 i ejus$ @2 est$ @3 alicubi$ @4 i est aliquid$ @5 seu$ @6 i et$ @7 tum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church