1057. Vers. 17. Et dixit Deus ad Noahum, Hoc signum foederis quod erigo inter Me, et inter omnem carnem, quae super terra. 'Dixit Deus ad Noahum' significat quod hoc sciret Ecclesia: 'hoc signum foederis quod erigo inter Me, et inter omnem carnem, quae super terra' significat quod indicium praesentiae Domini in charitate non solum esset apud hominem Ecclesiae sed etiam apud hominem extra Ecclesiam.