Arcana Coelestia (Potts) n. 10646

Previous Number Next Number See English 

10646. `Nam jehovah Zelotes nomen Ipsius, {1} Deus Zelotes Ille': quod significet si alius colitur quod recedat Divinum Bonum et Divinum Verum, constat ex significatione `Zelotis' quod sit qui non patitur alium quam semet amari et coli; et ex significatione `nominis jehovae' quod sit omne per quod Dominus colitur, de qua n. 2724, 3006, 6674, 9310; et quia id est Divinum Verum procedens ex Divino Humano Ipsius, est Divinum Humanum Domini quod in sensu supremo per `nomen Jehovae' intelligitur, n. 2628, 6887, 8274; nam Divinum Verum est Ipse Dominus in caelo, quod enim procedit ab Ipso est Ipse; ex Divino non aliud potest procedere quam Divinum, et Divinum est unum; inde patet quod per `Zelotes nomen Ipsius' significetur quod Dominus non patiatur alium coli quam Semet, quia ab Ipso solo omne verum et omne bonum, per quae salus; Dominus Zelotes nominatur, quia ut primum alius colitur, omne verum et bonum recedit, homo enim per {2}bonum et verum, quae ex Domino, conjungitur Ipsi, quare ut primum alius colitur, fit disjunctio, et tunc loco veri succedit falsum et loco boni malum {3}. [2] Quod bis dicatur Zelotes, nempe Jehovah Zelotes et Deus Zelotes, est quia per Jehovam intelligitur Divinum Bonum, et per Deum Divinum Verum; quod in Verbo ubi agitur de Divino Bono, Dominus dicatur Jehovah, ubi autem de Divino Vero, dicatur Deus, videatur n. 2586, 2769, 2921, 6303, 6905, 10158, 10617; et quia utrumque recedit ab homine cum alius colitur quam Dominus, ideo bis dicitur Zelotes. [3] Dicitur quod Dominus (d)solus colendus sit; qui non scit quomodo cum cultu Domini se habet, credere potest quod Dominus amet coli, et velit gloriam ab homine, sicut homo qui alteri dat quod petit propter honorem {4}sibi datum; qui ita credit prorsus non scit quid amor, et adhuc minus quid amor Divinus; amor Divinus est velle cultum et velle gloriam non propter se sed propter hominem et ejus salutem, nam qui colit Dominum et {5} gloriam dat Domino, in humiliatione est, et ab illo qui in humiliatione est recedit proprium, et quantum hoc recedit tantum recipitur Divinum, proprium enim hominis est quod solum obstat Divino, nam proprium ejus est malum et falsum; haec est gloria Domini, et propter illum finem est cultus Ipsius; gloria propter se est ex amore sui, et tantum differt amor caelestis ab amore sui, quantum caelum ab inferno, (c)ac infinite magis amor Divinus. @1 i and d et A,i et IT$ @2 verum et bonum$ @3 i, si apud hunc cognitio veri et boni remanet, haeret illa solum in memoria externi hominis, et fit scientificum expers vitae a Divino$ @4 ei$ @5 i qui$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church