Arcana Coelestia (Potts) n. 1068

Previous Number Next Number See English 

1068. 'Coepit Noah vir humi': quod significet in genere hominem ex doctrinalibus fidei instructum, constat ex significatione 'humi,' de qua prius n. 268, 566, quod nempe sit homo Ecclesiae, seu quod idem est, Ecclesia, ut enim sit Ecclesia, homo debet esse Ecclesia: 'humus' dicitur Ecclesia ex eo quod recipiat semina quae sunt fidei, seu vera et bona fidei: 'humus' distinguitur a 'terra,' quae, ut ostensum, etiam significat Ecclesiam, ut fides a charitate; sicut charitas est continens fidei, ita terra est continens humi; inde cum in genere agitur de Ecclesia, appellatur illa 'terra,' cum in specie, appellatur 'humus,' ut hic, nam genus est complexus eorum quae inde. Doctrinalia quae habuit homo Antiquae Ecclesiae, fuerunt, ut prius dictum, ex Antiquissimae Ecclesiae revelationibus et perceptionibus conservatis quibus fidem habuerunt, sicut nos hodie Verbo; illa doctrinalia fuerunt illorum Verbum; quare 'quod Noahus coeperit vir humi' significat hominem doctrinalibus fidei instructum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church