Arcana Coelestia (Potts) n. 10738

Previous Number Next Number See English 

10738. Antequam haec dicta sunt, crediderunt quod etiam noster comitatus esset inter illos qui vellent confundere eos per ideam trium de Deo; quapropter his auditis dicebant quod a Deo, Quem tunc vocabant Dominum, etiam missi sint qui docent eos de Ipso, et quod non velint admittere advenas qui perturbant eos, imprimis per tres personas in Divinitate; quoniam sciunt quod Deus anus sit, proinde quod Divinum unum et non ex tribus unanimum, nisi velint cogitare de Deo sicut de angelo, in quo intimum vitae est quod invisibile ex quo cogitat et sapit, et externum vitae quod visibile sub humana forma, ex quo videt et agit; et procedens vitae, quod est sphaera amoris et fidei circum illum, nam unusquisque spiritus et angelus ex sphaera vitae procedentis ex illo percipitur ad distantiam qualis est quoad amorem et fidem; et quoad Dominum, quod ab Ipso procedens vitae sit ipsum Divinum quod implet caelos et facit illos, quia est ex Ipso Esse vitae {1}amoris et fidei. [2] His auditis dicere dabatur quod talis idea {2}de trino et simul uno concordet cum idea angelica de Domino, et quod {3}sit ex ipsa doctrina Domini de Se Ipso, nam docet quod Pater et Ipse unum sint, quod Pater in Ipso et Ipse in Patre, quod qui videt Ipsum videat Patrem, ac qui credit in Ipsum credat in Patrem et cognoscat Illum, tum quod Paracletus, quem vocat Spiritum veritatis, ut et Spiritum Sanctum, procedat ab Ipso, et non loquatur a Se sed ab Ipso, per quem intelligitur Divinum procedens; [3] et porro, quod idea {2}de trino et simul uno concordet cum Esse et Existere vitae Domini cum fuit in mundo; Esse vitae Ipsius fuit ipsum Divinum, nam conceptus est a Jehovah, et esse vitae cujusvis est a quo concipitur; Existere vitae ex illo Esse est Humanum in forma; esse vitae cujusvis hominis, quod ei a patre, vocatur anima, et existere vitae inde vocatur corpus; anima et corpus unum hominem {4}constituunt; [4] similitudo inter utrumque est sicut inter id quod est in conatu et quod est in actu inde, est enim actus conatus agens, et sic duo unum; conatus in homine vocatur voluntas, et conatus agens vocatur actio; corpus est instrumentale per quod voluntas quae est principale agit, ac instrumentale et principale in agendo simul anum sunt; ita anima et corpus; talem ideam de anima et corpore habent angeli in caelo; inde sciunt quod Dominus Humanum Suum fecerit Divinum ex Divino in Se, quod fuit Ipsi anima ex Patre. Fides etiam recepta ubivis in Christiano orbe nec dissentit, nam illa docet, {5}Sicut corpus et anima sunt unus homo, ita etiam Deus et homo {6}in Domino est unus Christus. (Symbolum Athanasii.) [5] Quia talis unio fuit, seu tale unum in Domino, ideo {7} non modo quoad animam sed etiam quoad corpus, quod in mundo glorificavit, resurrexit, secus ac ullus homo; de quo etiam instruit {8} discipulos, {9}dicens, Palpate Me et videte, nam spiritus carnem et ossa non habet sicut Me videtis habere, (Luc. xxiv 39.) [6] Inde est quod Ecclesia {10} agnoscat omnipraesentiam Humani Ipsius in Sacramento Cenae, quod non potest agnosci nisi Humanum Ipsius etiam esset Divinum. Haec bene intellexerunt spiritus illi, nam talia cadunt in {11}intellectum spirituum angelicorum, et dixerunt {12} quod soli Domino sit potestas in caelis,et quod caeli sint Ipsius; ad quae {13}respondere datum est quod etiam id sciat Ecclesia {13} ex Ipsius Domini ore antequam ascendit in caelum, dixit enim tunc, Data est Mihi omnis potestas in caelo et in terra, (Matth. xxviii 18.) @1 fidei et amoris$ @2 trium in$ @3 fluat$ @4 constituit$ @5 The Received Text of the Athanasian Creed is: Nam, sicut anima rationalis et caro unus est homo: ita Deus et Homo unus est Christus.$ @6 hoc est, Humanum Domini,$ @7 i quoque$ @8 i suos$ @9 postquam e mundo sic exivit, dicens quod non sit spiritus, sed homo ossibus et carne praeditus$ @10 i Christiana$ @11 intelligentiam$ @12 i quod sciant$ @13 i etiam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church