1075. Vers. 22. Et vidit Ham, pater Canaanis, nuditatem patris sui, et indicavit duobus fratribus suis foris. 'Ham et Canaan' significat hic ut prius, 'Ham' Ecclesiam corruptam, 'Canaan' cultum in externis absque interno: 'vidit nuditatem patris sui' significat quod observaverit errores et perversa illa, de quibus prius: 'et indicavit duobus fratribus suis foris' significat quod irriserit; 'fratres ejus' dicuntur, quia fidem professus.