10834. De sole illius telluris qui nobis est stella, dicebant quod ille appareat incolis magnitudine capitis humani, flammeo colore; quod tempus annuum illis sit 200 dierum, et quod dies aequet 9 horas nostri temporis, quod ex diuturnitate dierum nostrae telluris in me percepta concludere potuerunt; et porro, quod illis vernum et aestivum perpetuum sit, et inde quod campi floreant, et arbores fructum ferant continue; causa quod ita sit, est quia annus eorum tam brevis est, aequans modo tempus dierum nostri anni, et ubi anni tam breves sunt, ibi non frigus moratur hieme, nec aestus (x)aestate, unde vernat humus continue.