1096. Quod 'benedictus Jehovah [Deus] Shemi' significet omne bonum illis qui ab internis colunt Dominum, constare potest a significatione 'benedictus': benedictio involvit omne bonum caeleste et spirituale, tum quoque naturale, quae significantur per benedictionem in sensu interno; et in sensu externo per benedictionem significatur omne bonum mundanum, corporeum et terrestre; sed haec, si benedictio sint, necessario erunt a benedictione interna, nam haec solum est benedictio, quia est aeterna et cum omni felicitate conjuncta, estque ipsum Esse benedictionum, nam quid Est nisi aeternum? omne aliud esse desinit esse: antiquis sollemne fuit dicere 'Benedictus Jehovah,' quo intelligebant quod ab Ipso omnis benedictio, hoc est, omne bonum, ac erat quoque formula gratiarum actionis quod Dominus benedicat et quod benedixerit, ut apud Davidem, Ps. xxviii 6; xxxi 22 [A.V. 21]; xli 14 [A.V. 13]; lxvi 20; lxviii 20, 36 [A.V. 19, 35]; lxxii 18, 19; lxxxix 53 [A.V. 52]; cxix 12; cxxiv 6; cxxxv 21; cxliv 1; praeter apud alios. [2] Benedictus Jehovah Deus hic dicitur quia de 'Shemo' seu interna Ecclesia; quae Ecclesia dicitur interna ex charitate; in charitate est Dominus praesens, Qui hic ideo 'Jehovah Deus appellatur; at vero in Ecclesia externa non ita, in qua tametsi Dominus est praesens, usque tamen non sicut in homine Ecclesiae internae; nam homo Ecclesiae externae usque credit quod bona charitatis faciat ex semet; quare cum agitur de homine Ecclesiae externae, tunc Dominus appellatur 'Deus,' ut in sequente versu de Japheto, 'dilatet Deus Japhetum.' Quod omne bonum illis qui ab internis colunt Dominum, constare potest etiam ab ordine rerum; hic enim ordo est, a Domino est omne caeleste, a caelesti est omne spirituale, a spirituali est omne naturale, hic est ordo existentiae omnium, inde est ordo influxus; [3] caeleste est amor in Dominum et erga proximum; ubi nullus amor, ibi copula est rupta et Dominus non praesens, Qui unice influit per caeleste, hoc est, per amorem; cum non caeleste, tunc nec dari potest spirituale, quia omne spirituale est per caeleste a Domino; spirituale est fides, quare nulla fides nisi per charitatem seu amorem a Domino; similiter se habet cum naturali; secundum eundem ordinem influunt omnia bona; inde sequitur quod illis omne bonum qui ab internis, hoc est, a charitate colunt Dominum; at qui non a charitate, quod illis non bonum, solum tale quod mentitur bonum, et in se est malum, sicut jucundum odiorum et adulteriorum, quod in se spectatum nusquam est nisi jucundum excrementitium, in quod etiam in altera vita vertitur.