1103. 'Erit Canaan servus illi': quod significet qui solum in externis ponunt cultum quod vilia officia praestare possint, constat ex illis quae dicta sunt supra ad vers. praec. 25, 26 de Canaane quod sit servus: tales quidem non sunt 'servi' in Ecclesia Domini in terris, plures enim eorum sunt qui primas tenent et qui reliquis praesunt, qui nihil ex charitate et conscientia faciunt, et tamen admodum stricte observant externa Ecclesiae, immo etiam damnant eos qui non observant; sed tales, quia nulla charitate et nulla conscientia sunt, et in externis absque internis solum cultum ponunt, sunt 'servi' in regno Domini, hoc est, in altera vita, nam inter infelices sunt; servitia quae ibi praestant sunt vilia, quae quia plura sunt, non ita exponi possunt, sed de iis, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus; omnis enim, quicumque est, debet in altera vita praestare usum, [2] nam homo nusquam propter alium finem nascitur quam ut usum praestet societati in qua est, et proximo, dum vivit in mundo; in altera vita usum secundum beneplacitum Domini: se habent haec sicut in corpore humano; quicquid ibi est, usum praestare debet, etiam quae in se nauci sunt, sicut humores qui in se excrementitii, ut sunt plures salivales, tum biles, et similia, quae non solum cibis inservire debent, sed etiam separare excrementitia, et expurgare intestina; aut sicut in agris et vineis, fimi et stercora; et sic porro.