Arcana Coelestia (Potts) n. 1110

Previous Number Next Number See English 

1110. Qui in bonis operibus justitiam et meritum posuerunt ac ita sibi tribuerunt efficaciam salvationis, non Domino ac Ipsius justitiae et merito, seque in eo confirmarunt cogitatione et vita, eorum principia falsi vertuntur in altera vita in phantasias, quod videantur sibi scindere ligna, ita prorsus iis apparet; cum iis locutus sum: cum in labore suo sunt, et interrogantur annon defatigentur, respondent quod nondum tantum laboris egerint ut possint mereri caelum. Apparet, cum ligna scindunt, quasi quid Domini sub lignis, sic ut lignum sit meritum; quo plus Domini in lignis, eo diutius tales manent; at cum hoc incipit disparari, tunc tendit ad finem vastationis: tandem fiunt tales ut quoque admitti in societates bonas possint, sed usque fluctuant diu inter verum et falsum: illorum, quia piam egerunt vitam, curam multam Dominus habet; et ad eos subinde mittit angelos. Hi sunt qui in Ecclesia Judaica repraesentati sunt per 'sectores lignorum,' Jos. ix 23, 27.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church