1116. Ostensa mihi fuerunt habitacula illorum qui a posteritate altera et tertia Antiquissimae hujus Ecclesiae fuerunt, quae sunt magnifica, extensa in multam longitudinem, variegata pulchris coloribus, purpureis et caeruleis: sunt enim habitacula angelis magnificentissima ut nusquam describi possint, quae multoties vidi, coram oculis illorum tam vive apparentia ut nihil ad vivum apparentius dari queat; sed unde tales apparentiae ad vivum, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus. Vivunt in aura lucis, ut ita dicam, splendentis margariticae, et quandoque in adamantinae; nam in altera vita aurae mirabiles cum innumerabili varietate dantur; qui putant non talia ibi dari, et indefinite plura quam quae usquam in alicujus ideam pervenire potuerunt aut possunt, aut possunt, ii multum falluntur; sunt quidem repraesentativa qualia quandoque prophetis visa sunt, sed usque ita realia ut qui in altera vita sunt, illa pro realibus habeant, at ea quae in mundo respective pro non realibus.