Arcana Coelestia (Potts) n. 1124

Previous Number Next Number See English 

1124. Ex posteritate quae vixit ante diluvium, non ex illis qui perierunt sed qui illis aliquantum meliores fuerunt, apud me erant, et primum influebant satis molliter et satis insensibiliter; sed percipere dabatur quod interius mali essent et quod interius contra amorem agerent; exhalabat ex iis sphaera nidoris cadaverosi ita ut aufugerent spiritus qui circum me; putabant se ita subtiles esse ut nemo perciperet quid cogitarent: locutus cum iis de Domino, annon sicut patres eorum exspectaverint Ipsum, dicebant quod sibi repraesentaverint Dominum quasi hominem vetustum barbae canae, sanctum, et quod ex Illo sancti fierent, et similiter barbati; unde talis religio apud posteros orta de barbis; addebant quod nunc quoque Ipsum adorare possent sed ex semet; at tunc angelus veniebat cujus adventum non sustinere poterant.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church