114. Verum fidei etiam in Verbo significatum est et repraesentatam per lapides pretiosos, ut in pectorali judicii, et super humeris ephodi Aharonis; in pectorali, aurum, hyacinthinum, purpura, coccineum dibaphum, et xylinum, repraesentabant illa quae sunt amoris; lapides pretiosi, illa quae fidei ex amore; similiter lapides duo recordationis super humeris ephodi, qui erant ex shoham, circumdati fundis auri, Exod. xxviii 9-22; quod manifeste dicitur apud Ezechielem ubi agitur de homine possidente divitias caelestes, sapientiam et intelligentiam, Plenus sapientia, et perfectus pulchritudine, in Eden horto Dei fuisti; omnis lapis pretiosus, operimentum tuum, rubinus, topazius, adamas; tarshish, shoham, et iaspis; saphir, {x}chrysoprasus, smaragdus; et aurum, opus tympanorum tuorum, et fistularum tuarum, in te, in die, quo creatus es, praeparata sunt;...perfectus tu in viis tuis, a die quo creatus es, xxviii 12, 13, 15;
quae quod significent caelestia et spiritualia fidei, non autem lapides, unicuique constare potest: immo unusquisque lapis quoddam essentiale fidei repraesentabat.