1172. Quod per 'Dedanem' significentur cognitiones caelestium inferiorum quae sunt in ritualibus, constat a sequentibus in Verbo locis; apud Ezechielem, Filii Dedanis negotiatores tui, insulae multae {1}mercatura manus tuae, cornua eboris, et ebena adduxerunt honorarium tuum, xxvii 15; 'cornua eboris et ebena' sunt in sensu interno bona exteriora quae sunt cultus seu ritualium: apud eundem, Dedan negotiatrix tua in vestibus libertatis pro curru; Arabia et omnes principes Kedar, xxvii 20, 21; ubi 'vestes libertatis' pro curru similiter sunt bona exteriora seu ritualium: apud Jeremiam, Putida facta est sapientia eorum; fugite, averterunt se, in profundum demiserunt se ad habitandum, habitatores Dedanis, xlix [7,] 8;
hic 'Dedan' in proprio sensu pro ritualibus in quibus non cultus internus seu adoratio Domini ex corde, de quibus praedicatur quod avertant se, et in profundum se demittant ad habitandum. Ex his nunc constat quod per 'filios Cush' significentur cognitiones spiritualium, et per 'filios Raamae' cognitiones caelestium. @1 mercatores I, but see Heb. and A.E. 1146.$