Arcana Coelestia (Potts) n. 1178

Previous Number Next Number See English 

1178. Quod 'is fuit potens venatione coram Jehovah' significet quod multis persuaserit, constat ex fide separata a charitate quod talis; tum a significatione 'venari' in Verbo: fides separata a charitate talis est quod facile persuadeantur; plurima pars hominum non sciunt quid sunt interna, sed quid externa; et plurima pars in sensualibus, voluptatibus et cupiditatibus degunt, et se ac mundum spectant, ideo facile captantur a tali religione. A significatione venari; in Verbo 'venari' significat in genere persuadere, in specie captare animos adblandiendo eorum sensualibus, voluptatibus et cupiditatibus, utendo doctrinalibus quae explicant secundum genium suum et alterius ex arbitrio, ex causa sui ut magni sint honore et opulentia, ita persuadendo; [2]ut constat apud Ezechielem, Vae consuentibus pulvillos super omnibus axillis manuum Mearum, et facientibus velamina super caput omnis staturae ad venandum animas. Animas venamini populo Meo, et animas vobis vivificatis? et (x)profanastis Me in populo Meo pro pugillis hordeorum, et pro frustis panis, ad occidendum animas, quae non morientur, et ad vivificandum animas, quae non vivent, mentiendo vos populo Meo, audientibus mendacium.... Ecce Ego quoad pulvillos vestros, quibus vos venantes ibi animas ad evolandum, et abrumpam eos desuper brachiis vestris, et dimittam animas, quas vos venantes, animas ad evolandum, et disrumpam velamina vestra, et eripiam populum Meum e manu vestra, et non erunt amplius in manu vestra in venationem, xiii 18-21;

hic explicatur quid 'venari,' quod sit decipere per persuasiones, et per cognitiones quas pervertunt quasque in favorem sui, et secundum genium alterius, explicant: [3]apud Micham, Periit misericors e terra, et rectus inter hominem nullus; omnes ii sanguinibus insidiantur; vir fratrem suum venantur reti, quando malum faciunt volis pro benefaciendo, princeps interrogans et judicans propter retributionem, et magnus est loquens perversitatem animae suae is, et torquent eam, vii 2, 3;

hic similiter explicatur quid 'venari,' quod insidiari sui causa, seu falsum dicere verum, et loqui perversitatem et torquere, sic persuadendo: apud Davidem, Vir linguae, non firmabitur in terra, vir violentiae malum venatur ei in subversiones, Ps. cxl 12 [A.V. 11];

ibi de impiis qui per falsa persuadent, male cogitant, blande loquuntur, fallendi causa; 'lingua' ibi pro mendacio.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church