Arcana Coelestia (Potts) n. 1190

Previous Number Next Number See English 

1190. Quod 'Resen inter Niniven et Calah' significet quod quoque formaverint sibi doctrinalia vitae, et quod per 'Resen' significentur doctrinalia falsa inde, constare ex illis quae mox prius de Ninive et Calah ostensa sunt; tum a serie rerum, quod in versu priore actum sit de falsis doctrinae, hic nunc de falsis vitae; nam stilus Verbi talis est, imprimis propheticus, quod cum de intellectualibus, etiam de voluntariis agatur; in versu priore de intellectualibus seu falsis doctrinae, hic autem de falsis vitae, quae per 'Resen' significantur cujus quia mentio non fit amplius in Verbo, non ita confirmari potest, solum ex eo quod 'aedificata sit Resen inter Niniven et Calah,' hoc est, inter falsum ex ratiociniis, et falsum a cupiditatibus quod producit falsum vitae; tum ex eo quod vocetur 'urbs magna,' quia ex falsis tam intellectus quam voluntatis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church