Arcana Coelestia (Potts) n. 1194

Previous Number Next Number See English 

1194. Quod 'Mizraim genuit Ludim, Anamim, Lehabim et Naphtuhim, Caphtorim' significent totidem gentes per quas significantur totidem ritualia, constare potest ex illis quae de Mizraim seu Aegypto supra ad vers. 6 hujus capitis ostensa sunt, quod nempe 'Aegyptus' significet scientiam seu scientifica; qui ex eo geniti dicuntur non possunt alii esse, seu alia quam ritualia, et quidem ritualia cultus externi: Verbum enim Domini in sinu et recessu suo, hoc est, in sensu interno, nusquam agit de aliis rebus quam quae sunt regni Ipsius, ita quae sunt Ecclesiae, quare hic quae de scientificis per ratiocinationes nata sunt, non alia quam ritualia sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church