Arcana Coelestia (Potts) n. 1215

Previous Number Next Number See English 

1215. 'Secundum familias suas, secundum linguas suas, in terris eorum, in gentibus eorum': quod significent secundum cujusvis genium in particulari et communi supra ad vers. 5 explicatum est, ubi eadem verba, sed alio ordine; ibi de filiis Japheti, 'Quod ex illis dispersae sint insulae gentium in terris suis, quaelibet juxta linguam suam, juxta familias suas, quoad gentes suas,' per quos significati sunt cultus externi in quibus internus, quare in illis praecedunt quae sunt doctrinae, hic autem illa quae sunt morum aut vitae.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church