1226. Quod per 'filios Shemi' significentur illa quae sunt sapientiae, constat non modo ab eo quod 'Shem' sit Ecclesia interna cujus 'filii' non alii sunt quam sapientiae; sapientia dicitur omne id quod gignitur ex charitate, quia per charitatem a Domino, a Quo omnis sapientia, quia est ipsa Sapientia; inde vera intelligentia, et inde vera scientia, et inde vera cognitio, quae omnia sunt 'filii' charitatis, hoc est, filii Domini per charitatem; et quia sunt filii Domini per charitatem, de singulis praedicatur sapientia; nam in singulis est sapientia, e qua suam vitam ducunt, et quidem ita ut non intelligentia, nec scientia, neque cognitio vivat nisi ex sapientia quae est charitatis, quae Domini.