1234. Quod 'Aram' significet cognitiones boni, mox supra ostensum est: quod 'filii Arami' sint cognitiones inde et quae sunt cognitionum, inde sequitur; cognitiones inde sunt veritates naturales; et quae cognitionum, sunt facta secundum illas; quod haec significentur non ita ex Verbo confirmari potest, nam non inter illa sunt quae saepe memorantur, solum Uz apud Jer. xxv 20, et Thren. iv 21. Exinde nunc consequitur quod 'Uz, Hul, Gether et Mash' significent totidem genera harum cognitionum, et factorum secundum illas.