1242. Quod per 'binos filios Eberi' significentur bini cultus, nempe internus et externus, qui bini filii dicti fuerunt Peleg et Joktan, et quod per 'Peleg' significetur istius Ecclesiae cultus internus et per 'Joktan' istius Ecclesiae cultus externus, constat imprimis ex eo quod per 'Eberum et gentem Eberi' significetur in sensu interno Ecclesia haec altera Antiqua, et quia in unaquavis Ecclesia est internum et externum, nam absque interno non est nec dici potest Ecclesia, sed idololatria; ideo quia sunt illa quae sunt Ecclesiae, de quibus praedicantur 'filii,' constat quod per unum filiorum significetur internum Ecclesiae et per alterum externum, sicut passim in Verbo alibi, ut prius per Adam et Zillam, uxores Lamechi, n. 409, per Leam et Rachelem, per Jacobum et Israelem, de quibus in sequentibus; similiter per alios. De Joktanis posteritate agitur in hoc capite, de Pelegi in sequente.