1266. Antediluviani qui perierunt, sunt in inferno quodam sub calcaneo pedis sinistri; est quaedam petra nimbosa qua operti, quae ex diris eorum phantasiis et persuasionibus erumpit, qua separantur a reliquis infernis, et distinentur a mundo spirituum: est iis continuus nisus exsurgendi, sed ultra conatum non procedere possunt; sunt enim tales ut si venirent in mundum spirituum diris suis phantasiis et persuasionum halitibus et venenis, omnibus spiritibus quos offenderent, praeter bonos, adimerent facultatem cogitandi; et nisi Dominus per Adventum Ipsius in carnem, liberavisset mundum spirituum a nefanda illa turba, periisset genus humanum; nullus enim spiritus apud hominem potuisset esse, et usque homo ne momentum temporis vivere potest nisi spiritus et angeli apud eum sint.