Arcana Coelestia (Potts) n. 1272

Previous Number Next Number See English 

1272. Ostensum mihi postea quomodo mulieres eorum amictae fuerint:' circum caput habuerunt pileum rotundum nigrum; protensum, quasi turritum antrorsum, facie fuerunt parva; viri autem hirsuti et pilosi. Ostensum quoque quantum gloriati sunt de multitudine infantum, quod, ubicumque vaderent, haberent secum suos liberos qui praeibant in linea inflexa; sed iis dictum quod amor infantum quoque sit apud omnia bruta, etiam pessima, et quod hoc non argumentum sit quod aliquid bonum apud eos; at si liberos amavissent non sui amoris et gloriae causa, sed ut societas humana ob commune bonum augeretur, et magis ut caelum inde multiplicaretur, ita propter regnum Domini quod tunc fuisset amor erga infantes genuinus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church