Arcana Coelestia (Potts) n. 1332

Previous Number Next Number See English 

1332. Quod 'centum anni' significent statum Ecclesiae istius in genere, constat ab illis quae de numeris et annis in genere dicta et ostensa sunt prius n. 482, 487, 488, 493, 575, 647, 648, 755, 813, 893, quod significent tempora et status; sed qui et quales status per numerum annorum centum, tum per numeros annorum in sequentibus hujus capitis, significentur, prolixum foret exponere; praeter quod etiam sit implexum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church