1337. Quod haec significentur, non opus est confirmare; constat ex significatione eorundem de qua prius: solum quod internus cultus hujus Ecclesiae non aliud fuerit quam quoddam scientificum, ita quoddam amoris qui vocari potest amor veri; cum enim haec Ecclesia incepit, vix aliqua charitas residua fuit, ita nec fides, quae solius charitatis; ut quoque a mox praecedentibus constat de urbe et turri Babelis quod nempe 'Jehovah confudit labium totius terrae,' vers. 9.